monumenta.ch > Beda Venerabilis > 64 > bsbClm6224.250 > csg48.108 > sectio 18 > bsbClm6329.179 > sectio 17 > uwbM.p.th.f.69.122 > 6 > bsbClm6329.160 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 35 > uwbM.p.th.q.1a.218 > sectio 68 > sectio 5 > csg51.198 > sectio > bnf10439.68 v > sectio 21 > csg75.840 > 5 > sectio 23 > sectio 15 > sectio 5 > sectio 48 > ad Hebraeos,3363 > sectio 24 > sectio 1 > sectio 15 > csg68.404 > uwbM.p.th.f.68.264 > sectio 16 > uwbM.p.th.f.68.263 > csg68.404 > Psalmi, 47 > sectio 24 > > csg48.110 > csg68.404 > sectio 5 > ad Hebraeos,2639 > sectio 19 > 102 > Genesis, 25 > bnf10439.61 v > bnf17226.86 > uwbM.p.th.q.1a.229 > sectio 49 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 195, 5
Sed non timeat Maria David illius magni regis filia, quoniam sicut in David veniam contulit sermo prophetalis, sic Mariam liberat angelus Salvatoris. Veni iam, Mater Domini casta, in qua non fuit virilis appetitio, sed Spiritus sancti adimpletio; quam non violavit Ioseph vir Iudaeus, sed solus impraegnavit omnipotens Deus; quae non es commixta Ioseph sponso tuo, nec cognita alicui viro, sed soli omnipotenti Deo. Invoca, Virgo sancta, Dominum tuum David patrem tuum, non illum David adulterio fuscatum, et Uriae Cethaei homicidio divulgatum: sed illum dico David forti manu praeliatum, diu cum diabolo altercatum. Surgat Deus in adiutorium tuum; mittat de coelo angelum suum, et visitet in somnis sponsum tuum. Suspendat iudicium Moyses suum, ne Ioseph vindicet in adulterium tuum. Parat itaque Ioseph animum in tempore, quo Mariam possit occulte dimittere.